- VENATOR
- VENATORnomen dignitatis, in Aula Francica, apud Hincmarum, de Ordine Palatii, c. 16. et 24. ubi eorum quatuor principales in Palatio Regum Francicorum olim fuisse, docet. MaîtreVeneur appellatur, in Statuo Caroli V. A. C. 1375. apud Car. du Fresne, Glossar.Vide quoque supra in voce Foresta, ubi de Forestis Dominicis, silvis scil. maioribus, quas Principes hi sibi reservabant certis anni tempestatibus in iis venaturi. Uti enim veteribus Gallis, quod testatur Arrianus de Venatione, c. 34. ita FRancis postmodum venatio familiare fuit exercitium: in quibus et librum edidit Carolus IX. qui in omnium versatur manu. Fiebant autem Venationes hae cum tota Palarii Comitiva, idque sub Autumnum ut plurimum, teste Auctore Vitae Ludovici Pii, A. C. 817. et 822. Praeter Francos vero, Reges Angliae Normannicos Venationis apprime studiosos exstitisse, ex Scriptoribus constat, Ioanne inprimis Sarisber. Policr. l. 1. c. 4. et diximus aliquid supra non unô locô, inprimis ubi de horum Protoforestariis, dignitate hodie abolitâ. De antiquis Principibus vide Io. Meursium, Not. ad Lycophronem, et quae retro diximus: uti de synonymis Venatoris, supra in vocibus Vastator, et Vector; de dignitate vero Venatorum Imperii, Pomeraniae Ducibus olim collatâ, supra ubi de Bernimo IV.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.